ARA dicendi ritus (de)

ARA dicendi ritus (de)
de ARA dicendi ritus
meworatur Tertulliano de Pallio c. 5. Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse, soleo de qualibet margine (i. e. suggestu lapideô vel terreô, ad fines constitutô) vel Arâ medicinas moribus dicere, etc. i. e. de quolibet editiore loco, ut sunt arae, et margines seu crepidines viarum. Qui enim in publico aliquid dicere volebant, semper ex editiore loco, quasi suggestu veltribunali pronuntiabant, ut ab omnibus audirentur facilius. Unde milites alloquuturis Imperatoribus cespititia tribunalia erigebantur. Circulatores vero et scutrae, qui in triviis et quadriviis plebem congregabant, pro suggestu vel tribunali quaslibet obivas Aras occupare soliti erant, ut inde, quae vellent, ad circum fusam dicerent multitudinem. Lucianus in Alex. Abunotithite, Ε῎ωθεν δὲ γυμνὸς εἰς την` ἀγορὰν προπηδήσας, διάζωμυ δὲ περεὶ τὸ αἰδοῖον ἔχων, διάχρυσον καὶ τοῦτο καὶ την` ἅρπην ἐκείνην φέρων, σείων ἅυα την` κόμην ἄνετον ὥσπερ οἱ τῇ μητρὶ ἀγείροντές τι καὶ ενθεάζοντες ἐδημηγόρει ἐπὶ βωμόν τινα ὑψηλὸν ἀναβὰς, καὶ την` πόλιν ἐμακάριζεν αύτίκα μάλα δεξομένην εναργῆ Θεὸν. Ubi inscensâ arâ fumorum ille venditor populum alloquitur. Sic Dio apud Philostratum, milites alloquuturus ac moniturus, aram in castris conscendit: Sic Cynici, qui nec vitiis, nec personis parcebant, ut εν ὑπηκόῳ πάντων in luxum hominum elatrarent, aram aut marginem aliquem inscendere consueverant. Apollonius quoque Thyanus, apud eundem Philostratum, eô ipsô die, quô a Stephano Domitianus est interfectus, ἀναβὰς ἐπί τινα λίθον ὑψηλὸν ---- καὶ συγκαλέσας τὸ πλῆθος, ταῦτα εἶπε, καλῶς Στέφανε, εὖγε Στέφανε, παῖε τὸν μιαιφόνον ἔπληξας, ἔτρωσας, απέκτεινας, Conscenso lapide quôdam sublimi --- et convocatâ turbâ, ista dixit, pulchre Stephane, hene Stephane, percute scelestum, percussisti, vulnerâsti, occidisti, etc. Arae autem in omnibus locis urbis in propatulo exstructae visebantur: quae proin circulatoribus, mendicis, hariolis, Cynicis et aliis huiusmodi planis ac stultae plebeculae contionatoribus pro tribunali praestô semper erant. Vide Salmas. ad loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”